PROLOGUE

Please bear the errors. I rarely edit the articles. Thanks!

S'il vous plaît garder les erreurs. J'ai rarement modifier mes articles. Merci!

Bitte beachten Sie die Fehler. Ich habe selten meine Artikel zu bearbeiten. Vielen Dank!

Por favor, tenga los errores. No tengo mucho tiempo limpiar a los artículos. Gracias!

Wednesday, July 28, 2010

Marcus Antonius: Julius Caesar, III.ii.79-113 , Funus Bruti

Amici et Quirites prolesque Iuli , aures praebete;
Veni ad Caesarem sepeliendum, non ad laudandum.
Maleficia superstites maleficis,
Beneficia una cum ossibus eorum humata sunt.
Fiat sic Caesari. Brutus ille nobilis
Vobis dixit Caesarem avidum esse;
Quod si verum esset, grave esset crimen,
Cuius poenas graviter persolvit.
Hic Bruto ceterisque permittentibus,--
Qui enim vir honestus est;
Sic honesti sunt hi viri omnes,--
Veni ut funere Caesaris contioner.
Ille mihi erat amicus, mihi fidelis et aequus:
Quem vero vocavit Brutus avidum;
Et Brutus vir honestus est.
Multos captivos Romam duxit,
Quorum redemptiones aerarium impleverunt:
Num videtur Caesar ob hoc avidus?
Cum pauperes ploraverunt, flevit Caesar;
Aviditatem materiae durioris oportet esse.
Brutus autem illum avidum esse dicit.
Et Brutus vir honestus est.
Vidistis vos omnes me Lupercalibus
Ter coronam illi offerre,
Quam ter recusavit: eratne haec aviditas?
Brutus vero illum avidum esse dicit;
Qui re vera vir honestus est.
Loquor non ut quod dixit Brutus redarguam,
Sed adsum ut quod quidem scio loquar.
Vos omnes illum olim amavistis, non sine causa:
Quae causa vobis obstat quominus pro illo lugeatis?
O iudicium, ad belvas fugisti brutas,
Atque homines rationem perdiderunt.
Cor meum illic in sarcophago cum Caesare iacet,
Et dum mihi in mentem revertitur desinere debeo.

No comments:

Post a Comment